- NITA
- NITAfluv. cognomine Germanicus, vulgo die Teutsche Nide vel Nied, Gallis le Nied Alleman, alias la Nied Alemande, propterea quod eius accolae linguâ Germanicâ utuntur, oritur in silvis Lotharingiae, multosque vicos ignobiles praeterlapsus, accipit Nitam cognomine Gallicum, propter accolas Gallice loquentes, le Nied Francois, German. die Welsche Nide, h. e. Nitam Romanum, qui prae coeteris vicis Aldonisvillam Haudonville, Stagna les Estangs, locum stagnis adiacentem, ac Nitae-Burgum Nid-Burg, a fluvio praelabente ita dictum alluit, ac demum Nitam Germanicum seu maiorem auget: quibus incrementis validus hic Bodonis vel Besonis Monasterium titulô Abbatiae locum insignem, Bo sonville, attingit atque in Saravum devolvitur. Ab eo, nomen habuit pagus Nitensis, cuius primus omnium meminit, ante annos 870. Eginhardus de translat. Martyrum Martellini et Petri l. 3. c. 15. et Nitagouve Germanice appellavit. In divisione Regni Lotharii inter Ludovicum et Karolum factâ A. C. 870. Nitachouva vocatur, atque inter Bedagouvam et Sarachouvam inferiorem collocatur: wormacensi, velut situ proximus coniungitur, in Annalibus Fuldensibus; namque a fluminibus Nava, Saravo ac Nita non procul wormatia sita est. Sunt et duo alii eiusdem nominis fluvii, nimirum Nitae vel Netae, alter maior, alter minor, cognominati: qui nomen hodieque servant in Campania Brabantina, Kempeland vulgo dicta, et ad oppidum Brabantiae Ledi olim, Liram nunc, vulgo Lier, appellatum, coeunt. Inter utrumque flumen silvae Baldrici Comitis et Baldrici Episcopi Leodicensis memorantur, in literis Henrici Regis. A. C. 1008. Est quoque Nita fluv. Neite, qui paulo infra confluentes Mosellae et Rheni recipitur Rheno, Autunnaco non procul. Nite, Eifflensis rivi, meminit etiam Brouwerus. Vide Hard. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.